# Selectae declamationes. Vol. 1 149

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/149

Coena domini una communis erat, etiamsi fortaßis reperias exemplum ubi aliquis sua quadam superstitione priuatim tanquam sacrificaturus, con suetudinem publicam mutauit. Ita & mortuos aliqui inuocabant. Paulatim enim hae superstitiones trrepserunt. Nec ualet argumentum uestrum. Haec facta sunt etate patrum. Retineatur igitur mos praesens: Est enim dißimilis, ut si quis dicat, pater tolerat filium saepius conuiuantem, ergo debebit ferre & grassato rem & insidiantem alienae pudicitiae. Ita uos exemplis ueterum, quae adhuc minus mali habent, posterioris aetatis uicia, quae iam similia sunt Ethnicis sta bilire conamini. Etiamsi Basilius hac uoce compellat Martyres ᾧ ἀγαθοὶ κοινωνοὶ φροντίδων, δεήσεως σύνεργοι, πρου βευταὶ δυνατώτατοι: non tamen retinendus est mos huius aetatis, cum omnia plena sunt statuarum, & ad eas alligatur uel dei, uel mortuorum inuocatio, & ut olim à Neptuno prospera nauigatio, à Cerere fruges petebantur, ita nunc uarij opitulatores inuocantur. Quare cum uetustum morem constet dißimilem esse posterioribus seculis, omittite illa priuata & pauca exempla, ac ad normam uidelicet ad scripta Prophetica et Apostolica redite. Lapis inquit Basilius, ad normam accommodandus est, non norma ad lapidem inflectenda. Exempla legibus congruant, ut uulgo dici solet. Haec descriptorum ueterum aetate hoc loco dicta, uolo etiam ualere in reliquis. Non enim prorsus sine uitio aetas illa fuit, & tamen nec Hieronymus facit mentionem inuocationis, litigans cum Vi gilantio de honoribus mortuorum, nec quid fecerit Theodosius clare dicitur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
