# Selectae declamationes. Vol. 1 15

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/15

Nunc cum uobis mea tenuitas non imotasit, initio rogo, ne, si forsan ubertate, copia illa, & splendore orationis, cui eruditißimae aures uestrae assuetae sunt, quem hic locus illustris & argu mentum grauißimum deposcere uidentur, destituar existimationem id sanctißimae profeßionis Theologicae, quam mirificis laudibus, diuino aliquo ore, alicuius uerè diserti, omni omnium linguarum sono, in coelum tolli oportuit, apud uos imminuat. Meam, meam scitote esse culpam, si rem coelesti praeconio dignam, frigido encomio celebraro, aut non his, quibus meretur summarum laudum insignibus, ornauero. Theologicam profeßionem nostis esse eiusmodi doctrinam, qua in Ecclesia docetur & discitur uera cognitio sapientiae & uoluntatis De. Scriptura enim sancta, quam à Patriarchis, Prophetis & Apostolis accepimus, quam non humana uoluntate, sed (ut Petrus ait) Spiritu sancto inspirante, prodiderunt sancti Det homines, quae totum hoc doctrinae genus (quod Theologiam uocamus) complectitur, tota eò tendit, ad hunc scopum directa est, ut incomprehensibilem illam, & infinitam bonitatem ac misericordiam Dei doceat nos cognoscere, ut hacuita primum in uerbo & promißionibus diuinis fide apprehendamus cognitionem sapientiae & uoluntatis Dei.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
