Latin
150
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 150
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ut fuerit mos dicere ora pro me Paule, tamen semina errorum, ut in herbis fuerunt, &his seminibus non est recentium temporum furor confirmandus. Sed clamatis, aliquid populi infirmitati, &publicae tranquillitati condonandum esse: quantulum malt est dicitis, etiam si pio errore uulgus inuocat mortuos, petit opem ad certas statuas. Semper uulgus aliquid habet ineptiarum. Huic orationi sapien tum hoc opponimus, una res est omnium maxima, inuocatio Dei, quae proprie discernit Ecclesiam Dei à caeteris gentibus. Multi &sint &fuerunt ignari Dei, qui tamen alijs ciuilibus uirtutibus omnibus praediti fuerunt, ut Aristides, Scipio, Pomponius Atticus. Sed haec uirtus defuit, inuocatio Dei. De hac Ecclesiam doceri necesse est, Haec est arx piorum, ut dicitur in Salomone, Arx firmißima, nomen Do mini. Et quanquam adeo facilis res, ¬a acexposita omnibus, inuocatio esse putatur, ut uos magni doctores de ea raro concionemini, tamen facilime corrumpitur, facilime excutitur. Norunt omnes homines naturali iudicio, esse Deum, mentem aeternam causam boni in natura, ut Plato definit.