Latin
152
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 152
Unproofread scanNot analysed yet
Si sic cogitant homines. Quirine depelle morbum, impietas est, quod tribuunt creaturae potentiam Dei. Sin autem cogitant, Deus depelle morbum propter preces Quirini, impietas est alligare deum ad hanc statuam &fingere has preces hic magis recipi. Nec scit mens an uelit deus sic inuocari. Et consuetudo abducit homines à uero mediatore, &intellectume diatoris. Conditi sumus &redempti, ut deum agnoscamus, uere inuocemus, ac celebremus, non ut philo sophi putabant, sua quisque opinione, sed ut se ipse deus uoce sua patefecit. Quare ad hunc deum inuisibilem, qui se patefecit exhibito filio, &sua uoce iussit nos hunc filium audire, qui cum suo filio &Spiritu sancto condidit uniuersam naturam, directa sit oratio, &sit accensa fides, quae credat recipi preces propter filium mediatorem, &petat nos Spiritu sancto gubernari &sanctificari. Sic sonant Prophe tarum, Apostolorum &Ecclesiae purioris preces.