# Selectae declamationes. Vol. 1 156

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 156. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/156

Hactenus de inuocatione dixi. Longe aliud est loqui de praedicandis eorum uirtutibus, quae non solum imitationis causa proponendae sunt, sed etiam ut discamus quomodo Deus Ecclesiam gubernet, consideremus quale fuerit Prophetarum, Apostolorum, Episcoporum ministerium, agamus Deo gratias, quod Ecclesiam seruat. Consideremus exempla irae & misericordiae Dei, ut in Dauidis, in Manaßis historia, quae nos de timore & de fide docent. Magnum & mirandum theatrum est haec tota rerum natura, pulchritudo & or do corporum coelestium, motuum leges, terrae foecunditas, fluminum perennitas. Illustria his tot rebus uestigia Dei impressa sunt, sed nullum pulchrius opus, aut spectatu dignius est, aut plura de Deo testimonia nobis cernenda exhibens, quàm homo pius, ut Abraham, Sara, Ioseph, Dauid, Esaias, leremias, Elizabeth, Paulus & alij. Multa igitur gra uißime & utilißime de sanctis dici possunt, remota inuocatione. Nunc de coena Domini dicturus, obtestor omnes pios, non ut nostra scripta legant, sed ut oculos circumferant per tot templa uniuersae Europae & considerent, quanta sit huius diuini instituti propha natio. Maxima turba sacrificulorum prorsus igno rans quid agat, & polluta conscientia seruit consuetud by suetudini, aut suo uentri. Praeterea cum ceremonia instituta sit ad fidem in uiuentibus exercendam trans fertur indignißime ad mortuos. Postremo cum sacramenta sint certi generis actiones, isti panem circumferunt prorsus extra institutum usum, & extra sacramenti actionem. Cum autem Deus ad nullam creaturam alligandus sit sine suo uerbo, certißimum est extra institutam actionem, panem rem alienam esse sacramento. Certum est, cum baptizatur homo, in actione adesse Spiritum sanctum.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
