# Selectae declamationes. Vol. 1 157

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/157

Iam si quis baptismi aquam circumferret, quasi inclusus ibi Spiritus sanctus maneat, ac iuberet eam adorari, omnes pis hunc errorem execrarentur. Ita de Coena Domini sciant pij ceremoniam in actione sacramentum esse, non panem ad alium usum circumlatum. Si iam reuiuiscerent Ambrosius & Augustinus, ut non dicam de Apostolis, ac uenirent ad haec spectacula, in quibus longo ordine incedunt sacrificuli gestantes ligne as, argenteas, marmoreas statuas, deinde uero sequitur Hierophantes gestans panem, uiderentque circumfusam multitudinem inuocare hunc panem, expauescerent, ac interrogarent ubi gentium essent, et quae nouae post suam aetatem Ethnicorum ceremoniae natae essent: Non enim putarent se in loca Ecclesiae Christianae uenisse. Cum uero audirent Coenam Domini in hunc morem conuersam esse, tùm uero simul dolore atque indignatione exardescerent, & magno animi motu populum ad uerum sacramenti usum reuocarent, & de ueris pietatis exercitijs monerent. Fuit olim similis Persica consuetudo circumferebatur sacer ignis, quem adorabat populus, ac praeibant trecenti sexaginta quinque sacerdotes, ut numerus congrueret ad dies Anni, & gerebant cer ta ornamenta, Cum igitur tanti abusus in conspectu sint, cur adeo duri estis, ut gemitus piorum, & querelas iustissimas audire nolitis? Deinde quanquam ipsi agnoscitis haec uitia, tamen ea populo excusatis, ne politia Ecclesiastica, ut dicitis, moueatur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
