Latin
159
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 159
Unproofread scanNot analysed yet
Tales sunt Dię sunt uestricolores, quibus nunc excusatis abusus, ut extricetis uos ex piarum reprehensionum laqueis, &tamen in populo praua consuetudo &error confir metur. Ambiguas &mutilas descriptiones sacrificij excogitatis, deinde pro mortuis dicitis ualere, si non adplicationem, at suffragium. Fingitis cothurnos in canone, ut leniatis absurditates. Nam ibi petitis, ut huic hostiae Deus faueat. Hoc quid sibi uult si filium offertis. Denique praeparatas elusiones in multis materijs habetis uelut Iudaei. Nostra simplicia sunt &explicata. Constat enim apud ueteres annis ferè quadringentis, fuisse unam communem coenam, sine priuatis. Huic mori publico &probato opponitis exemplum inde usque ex Aphrica allatum, de priuata Missa, qua pulsum est alicubi spectrum. Credibile est paulatim exempla eius moris, praesertim apud barbaras nationes irrepsiße. Sed plus ualeat mos publicus &probatus. Paulatim &mentio mortuorum in coena, recepta est, Graecus Canon dicit offerri pro Prophetis &Apostolis. Haec erat gratiarum actio probanda, non fiebat ad eos liberandos à poenis. Postea opinio nata est, de adplicatione, ut mortui à poenis liberentur, quae tamen naturae sacramenti repugnat, quod ad fidem excitandam in uiuentibus institutum est. Sicut inquit Christus: Facite ad mei recordationem. Praeterea oratio, quae non habet testimonium scripturae, incerta est. Nusquam autem in Prophetis aut Apostolis extat exemplum.