# Selectae declamationes. Vol. 1 160

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 160. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/160

Vetus igitur puritas restituatur, ut populus recte intelligat uim & usum sacramenti, & assuefiat ad uera fidei exercitia in ususacramenti, non concipiat falsam fiduciam de alieno opere, non abducatur ab agnitione beneficiorum Christi, sciant sumentes se fieri membra Christi, & hanc sumptionem esse pignus, quod testatur uere nobis exhiberi, donari, adplicari propter filium Dei, remißionem peccatorum in Euangelio promissam. Et fides excitata hoc pignore nitatur non suo uel ministri opere, sed mediatere Christo, cogitet de ira Dei aduersus peccatum, de uictima, de Christo gubernante & defendente Ecclesiam, agat Deo gratias, petat regi nos spiritu sancto, & flectat mentem ad ueram obe dientiam. De his tantis rebus in usu sacramenti commonefaciendi sunt homines, quarum notitia ex tinguitur, cum alitur fiducia meriti, & adplicationis sacrificuli, & discernitur adplicatio sacrificuli, à populi adplicatione, qua sua fide quisque sibi in usu sacramenti, & alias adplicat Christum. Suntque opiniones de adplicatione sacrificuli, natae ex ignora tione doctrinae de iustitia fidei. Plura autem de tota causa alias diximus, nec delecti quid uelint defendere ausi sunt integre dicere, sed allegant mediae et ultimae aetatis scriptorum dicta. Prouoco & ipse ad scripta uetustiora, & magnopere optarim conferri scriptores, ac non solum numerari, sed etiam ponderari suffragia. Scio esse magnam dißimilitudinem, & recentiora subinde sunt impuriora. Vitima aetas dicit de interitu panis, & quaerit quid edat mus, rodens panem consecratum. Inuitus haec recito, & cohorresco cogitans.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
