# Selectae declamationes. Vol. 1 164

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 164. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/164

Hi impediti maculis conscientiae non inuocant, sed fugiunt deum. Inde multi in Epicureum contemptum ruunt, aut desperatione opprimuntur. Quare haec lex tot iam seculis infinita agmina animarum à deo auulsit, & in exitium aeternum impulit. O ferrea pecto ra omnium gubernatorum, si haec tanta mala non considerant, si non adficiuntur interitu tot animarum, si non putant magnum scelus, impedire ueram inuocationem, si non cogitant Ecclesijs utiliores esse pastores pios & doctos maritos, quàm leues & indoctos coelibes. Scitis autem uos ipsi multis locis deesse pastores, scitis iam uiginti annis multabona ingenia, quae utiliter Euangelio seruire poterant, propter uinculum coelibatus non acceßisse ad ministeria Ecclesiastica. Memini quendam Episcopum Ratisbonae Con tareno dicere, necessario concedendum esse coniugium presbyteris, quia alioqui defuturi essent ecclesijs pastores, & iam multas stare desertas fine mini stris. Tum Contarenus miratus posse se mederi inquit huic rei, quia Italia monachis abundat, quos sit missurus pontifex ad uacuas Ecclesias. Quid agent, inquit ille, cum linguam nostram nesciant?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
