# Selectae declamationes. Vol. 1 165

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/165

Contarenus respondet sacrificaturos esse de more. Episcopus uerecunde respondit, necessarium munus esse, docere populum & Euangelij cognitione pietatem esse alendam, non sufficere spectacula ceremoniarum. Cum igitur tam multae magnae causae sint, quae quidem uobis omnibus notißimae sunt, ne prohibea tur coniugium, non dubito multos hanc uituperationem coniugij in uestro scripto, magno cum gemi tu lecturos esse. Est quaedam ita perspicua ueritas, ut non inscitia esse poßit. sed sit impudentia fustibus punienda, si quis contradicat, ut cum Academici labefactare principia geometrica conabantur. Ita cum omnes sani norint quanta Ecclesiae labes sit, coniugij prohibitio, impudentia non uulgaris est eam defendere. Sed Paulus hac de re atrocius loquitur qui coniugij prohibitionem inquit doctrinam esse daemoniorum. Vos uero non tantum defenditis, sed etiam scur rilem uerborum obscoenitatem, & multas calumnias additis. Decem millia sacerdotum sunt iam in Germania, qui sunt coniuges et habent multos liberos. Nec dubium est plurimas matronas in hoc coetu deum uera pietate colere & haeredes esse uitae aeternae. Has omnes Eccius in postremo suo scripto lupras nominat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
