# Selectae declamationes. Vol. 1 167

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/167

Sed prudentes magistratus oro, ut hanc uestram petulantiam coherceant, qui si negligent, uos tamen admoneo, ne contemnatis ingenia tot iuuenum, qui iam ex his connu bijs nati sunt. Vt quisque est generosißimus, ita maxime irritatur contumelia matris. Non dubito autem deo curae esse familias nostro rum sacerdotum, qui recte & fideliter docent Euan gelium, & magnas aerumnas propter Christum sustinent. Et sunt aliqui non obscuris testimonijs diuinis ornati, quos nominare possem. Seruabit igitur Deus corum posteritatem, & aditum ad rempublicam filijs eorum concedet, qui mihi credite, non obliuiscentur has contumelias. Et ne obliuiscantur, à multis bonis uiris commonefaciendi erunt, qui eos iam optima doctrina instruunt, ut utiliter feruire rei pub. & uestram tyrannidem euertere poßint. Tandem ueritas, quamuis diu repressa, eluctabitur ex praesentibus difficultatibus, & uestram hypocrisin, uestras calumnias & imposturas obruet. Obtulit se D. Bucerus ad placidam disputationem & collationem doctrinae, nec reprehendo eius consilium. Sed quid cum ijs disputare prodest, qui etiam cum norunt se malam causam propugnare, ta men nullum finem faciunt praestigiarum, ne uideantur cecidisse causa.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
