# Selectae declamationes. Vol. 1 168

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/168

Quare nolui longas refutationes in stituere, quid enim attinet haec futilia diluere. Nemini hodie nisi uolenti imponitur neceßitas, quia nemo nisi uolens adit sacerdotium. Pseudolum ista decent in comoedia. Fingiteonus esse uoluntarium, num propterea lex ualet superstitiosa, maximae multitudini impossibilis, impediens ueram inuocationem, & exitiosa magnae parti coelibum? Nemo nisi uolens pecuniam à foeneratore mutuam sumit, num propterea lex quae adprobauit foenus, iusta fuit? Deinde quomodo uolentes dicuntur, ut qui data pecunia uitam redimunt à latronibus. Itaque multos pios & doctos deterrent à ministerio. Quare iniustißimum est addi ne cessario ordini tam periculosum onus. Doment, inquit carnem, cur ipsi non domant? Vtinam crederent uere offendi Deum impuritate & incendijs animi & corporis in hoc genere, utinam intelligerent quae uirtus sit castitas, quàm grata deo? Etsi natura hominis in hac imbecillitate, prona est ad uitia, tamen gradus sunt huius rei. Natura tenera dum crescunt corpora & ante exμὴν talis est, ut nondum ei aliqua coniugali consue tudine opus sit. Ideo in ea aetate si mediocris diligen tia & aliqua pietatis exercitia accedunt, puritas re cte conseruari potest. Id sciat iuuentus, ut maiore cu ra regat mores, nec difficultatis opinione remittat diligentiam. Multos implicat Diabolus uarijs uicijs, quae natura adhuc tenera reformidat. Has insidias diaboli, & praua sodalicia cauere iuuentus discat, ac cogitet Diabolum longam telam texere. Cum semel sunt impliciti, postea plures lapsus, & graues poe nae in omni uita sequuntur, quia uox Dei non fallit, quae ait, scortatores, & adulteros iudicabit Deus.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
