Latin
170
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 170
Unproofread scanNot analysed yet
Haec qui uere mala esse ducunt, legem coelibatus execrentur Sed potest, dicitis, seruari domitae carne, Consentaneum est aliquos foecundos etiam in ἀκμη, sed occupatos magnis &ueris curis, tantisper dum sunt occupati, retinere puritatem, ut Augustinus, etsi iunior uixit liberius, tamen postea cum incidisset in certamina acerrima cum haereticis, cumque admotus gubernationi perpetuis curis exerceretur, facilius haec incendia restinxit. Et tamen querelas multorum talium legimus. Reliqui sunt alij tranquillius uiuentes, qui etsi luctantur secum, tamen puritatem corporis non retinent, ut Gersonalicubi significat. Haec Wσαρα. Et hi motus incompositi saepe uulnerant conscientias, ac impediunt inuocationem Dei. Quare Paulus dixit: Melius est nubere, quàm uri. Primum igitur in hac disputatione cogitet pia muis mandatum Dei, quod praecipit castitatem, id est, puritatem animi, &corporis, &consideret. horribiles comminationes &poenas, quibus Deus iam suam aduersus corporum contaminationem declarauit. Notae sunt historiae. Inter diluuij causas recensentur libidines, postea Sodoma deleta, oc cisa uiginti quatuor millia hominum in deserto, suspensi omnium tribuum Principes.