# Selectae declamationes. Vol. 1 173

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/173
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/173

Tales fuerunt coniuges plurimi non solum in populo Israel, sed etiam Episcopi ueteres, scitis Na zianzenum patre Episcopo natum esse. Is cum prae dicat parentum coniugium, narrat tantam eruditionem et pietatem fuisse matris, ut patris fidem sua collatione & disputatione saepe erexerit & confirmarit, ait & non solum in domestica consuetudine eam lenijsse curas patris, sed etiam cum authoritate in coetu mulierum ualeret, plurimum ad publicam concordiam grauitatem ipsius profuisse. Tales mul tae fuerunt familiae praesbyterorum initio, & nunc nouitales multas, quarum exempla prosunt totis ciuitatibus. Constituta igitur definitione castitatis, redeo ad refutationem calumniarum, quae sunt in libro delectorum. Hortatur Christus, inquiunt, ad continentiam, Bucerus dehortatur. Vtri auscultandum? ac tales antitheses multas coaceruant, ut fucum rudibus faciant. Vera & firma responsio est. Christus hortatur idoneos ad coelibatum, ut donum recte tueantur: Idem Christus ijs, qui puritatem extra coniugium non retinent, praecipit ut pure in coniugio uiuant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
