Latin
174
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 174
Unproofread scanNot analysed yet
De his &Bucerus loquitur, prorsus ut Paulus, qui ait: Vitandae scortationis causa, suam quisque uxorem habeat. Item: Melius est nubere, quàm uri. Coelebs curat ea, quae sunt Domini. An de coelibe immundo loqui Paulum existimatis, qui aut ruit in libidines, aut infoeliciter cum natura foecunda lu ctatur. Tales coelibes cum inuocare Deum non pos sint, quomodo curabunt res diuinas? Coelebs dono praeditus, &occupatus sua militia, ut Baptista, Pau lus, Athanasius, expeditior est ad omnes subitos casus, qui incidunt in tanta mole gubernationis. Sed hic Heroicus gradus non est uulgaris. Caeteri igitur foecundi in sua mediocritate fideliter seruiant. Hi etsi distrahuntur curis domesticis, uxoris, liberorum miserijs, tamen retinent caput, uidelicet bonam con scientiam, ut inuocare Deum poßint. Haec res ueram tranquillitatem parit. Econtra immundi coelibes hoc praecipuum bonum amittunt, &prorsus à Deo auelluntur, &qui aestus animi, quae perturbationes, quae mala sequantur notum est. Nos coniugium Sacerdotum eò defendimus, ut seruire Deo bona conscientia Sacerdotes poßint. Vos cur propugnatis coelibatum? Adeone omnes homines ubique terrarum stipites esse iudicatis, ut causam nemo uideat, nemo suspicari poßit? Num propugnatis, ut uita sit purior? at constat quales sint mores maximae multitudinis. Num in uitae puritate inuocatio minus sit impedita? Imo ut quisque maxime intelligit inuocationem, ita maxime optat hoconus sublatum esse. Num ut expeditiores sint ad Ecclesias docendas? quotus quisque docet. Vna est uera &sola causa tuendi coelibatus, ut opes commo dius administrentur, &splendor ordinis retineatur.