# Selectae declamationes. Vol. 1 178

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/178

Atrox oratio est, & pertinet crimen ad omnes nostros principes & respub. Nam si esset incesti consuetudo, non minus legibus punienda esset, quam parricidium. Graue enim scelus est incesta coniunctio, & saepe cladibus publicis punitur, ut Thebanae & Aegyptiae historiae indicant. Vtinam delecti suos mores contemplarentur, qui non leuiter polluunt Ecclesiam, & uerecundius de pijs hominibus & de nostris ciuitatibus loquerentur. Praetulit Bucerus periculoso coelibatui pium coniugium, duxit uirginem honestam Elisabetham, quae cum ex Euangelio didicisset, fugienda esse idola, uolens reliquit monasticas superstitiones, fugit statuaprorum adorationes, mortuorum inuocationes, phanationem coenae domini. Nupta igitur uiro ita uixit, ut eius pietas, pudicitia, & in omni actione modestia, multis bono exemplo essent, fuit puerpem tredecies, sustinuit aerumnas non leues, matri obeundas, rexit oeconomiam magna sedulitate, docuit filias, fuit officiosa erga mulieres pauperes.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
