Latin
18
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 18
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum architectum, aut similes artes, tantum ad huius uitae usum comparatae sunt, quas pauci quidam perdiscunt, sed ad hanc cognitionem ueram Dei, ad hanc sapien tiam percipiendam, omnes homines super terram, totumque genus humanum creatum est, atque illa diuina mens hominis, illa elegantißima corporis humani, omnium organorum, ac membrorum constru ctio, non in hoc est condita, ut solum artes illas, quae non nisi huic mortaliuitae &corpori seruiunt, exerceat, sed ut infinitam illam sapientiam &bonitatem Dei cognoscat, &magnitudinem et uarietatem &mirificam illam in omnibus uim atque protentiam operantis Dei contemplans, in Deo &omnibus ope ribus Dei laetetur, &summa exultatione &alacritate gratias agat, sicut Christus ipse Dominus noster breui &grauißima sententia dicit. Haec est aeterna uita, ut cognoscant te uerum Deum, &quem misisti Iesum Christum, id est, haec est uita illa, salus illa, &beatitudo, in hoc tota uis est infinitae, immensae, &aeternae consolationis, &foelicitatis, ad quam homi nes conditi, &à Deo uocati sumus, ut in hac uita animi nostri erudiantur per uerbum, et concepto Spi ritu sancto, illuminentur subinde magis magisque uera cognitione Dei, ut hic in Ecclesia incipiat renoua tio &restauratio collapsae naturae, regnum coelorum, &iustitia, &uita aeternae: ut tandem in futuro seculo, perfecte laetemur in Deo, laeticia quadam ine narrabili, &glorificata, ineffabili torrente omnium bonorum Dei, adeoque perfecta κοινωνις, &communione (quae in hoc tempore super omnem captum est humanarum mentium) diuinitatis perfruamur.