# Selectae declamationes. Vol. 1 185

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/185

Sed Deus tandem dijudicabit quid utrique spectarint, quemoro, ut pe tulantiae uestrae frenum inijciat. Exulat Elias apud uiduam Sareptanam, cum impij sacrificuli in regno florerent dignitate & opibus. Ita plerunque uera Ecclesia habet hospitia tenuia, & magnae opes sunt penes Euangelij hostes. Quare scimus nos inopiam nostram boni consulere debere, eamque arte ferre. Sed alij erunt, qui uos ad rationes retrahent. Neque tamen deerunt nobis hospitia, nam & librum coelestis doctrinae, & studia alicubi conseruari oportet. Postremo non contenti hac seuicia maledictorum de incestis, & de sacrilegis, lapides tollunt, & nos iam prorsus obruere & extinguere conantur. Miscent nos Anabaptistis, clamitant propter nos, tanquam propter ἀλὰς ορας, toti rerum naturae Deum irasci, hinc morbos & Turcicabella oriri. Audis lector usitata praeconia, quibus pij Doctores ab atheis hominibus ornantur. Ita & Paulus inquit: Apostolos duci καθάρματα mundi. Nec aliudonus pij grauius sustinent, quàm haec iniustißima iudicia hypocritarum. Quare pios toties consolatur uox diuina, ne frangantur animis propter tam uirulenta conuicia.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
