# Selectae declamationes. Vol. 1 186

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/186
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/186

Toties autem testati sumus, quid sentiamus, & non solum scripta nostra, sed etiam Respub. ostendunt nos abhorrere ab Anabaptisticis furoribus, qui magna ex par te in ijs locis orti sunt, ubi populo uocem Euangelij non licuit audire. Constat nostrorum literis clarißime discerni à politicis rebus, seu ab imperijs, regnum Christi, constat magis illustratam esse dignitatem uitae ciuilis nostris scriptis, quàm ueterum. Quare & Ecclesiae nostrae suo iudicio uitant Anabaptistarum deliria, & ad ea reprimenda alibi nostras lucubrationes prodesse arbitramur. Quae enim extant uestra scripta contra Anabaptistas, aut quomodo eorum hypocrisin refutare monachi possunt, qui similes ineptias profitentur, pietatem esse abdicare proprium, sordido uestitu, quasi perpetuum luctum simulare, abijcere & contemnere uocem Euangelij de iusticia fidei, & econtra attollere iusticiam operum, induere persuasionem, quod legi Dei Dei homo satisfacere poßit, non discernere perfectam obedientiam, quam lex requirit, à disciplina quam & debent & possunt praestare homines. Haec hypocriticae uitae semina communia sunt monachis & Anabaptistis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
