# Selectae declamationes. Vol. 1 187

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/187

Nec uero fieri potest quin magnae opinionum & morum confusiones, & tumultus in discordijs ciuilibus oriantur. Sed culpa penes eos est, quorum iniusta pertinacia causam praebet discordiae. Si cederet ueritati error, & communibus studijs pis pubernatores disciplinam regerent, aut non orirentur prauae opiniones, aut natae ueris & legitimis iudicijs cito obruerentur. Sed quia hypocritae odio ueritatis accendunt discordias, magnae perturbationes sequuntur: Nam in discordia ciuili, ut inquit Thucydides, nihil mali non inest. Accedunt simul aliae fatales poenae mundi. Et in hac extrema mundi senecta, maiores confusiones imperiorum impendent, undique igitur premitur & concutitur uera Ecclesia, id est, pij sonantes Euangelij uocem dispersi paßim in imperijs mundi, quos quidem oportet intelligere & quae sit Ecclesia Dei, & quae aerumnae ferendae, et quae certamina susciperienda sint & ad has tantas res animum praeparare, ut puram Euangelij doctrinam defendant, et alijs tradant. Exitus uero commendent duci Christo gubernanti suum coetum, qui etiam illa immania conuitia tandem refu tabit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
