# Selectae declamationes. Vol. 1 189

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 189. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/189

Hac uoce apud Regem sciebat se omnem authoritatem, & Aristoteli & eius studiosis detraxisse. Cumque Rex interrogaret, an hoc scripse rit Aristoteles, & caeteri id adfirmarent, audissetque defendere Bigotium Aristotelicas sententias, delirare Aristotelem, inquit, & negauit se defensorem harum ineptiarum auditurum esse. Facile uicit Castellanus tali iudice. Haec narratio imago est iudicij, quod delecti in libro suo constituunt. Nec nos de fugimus cognitionem, sed maxime optamus iudicio uere Ecclesiastico latius propagari ueritatem, et iu sto modo tranquillitatem Ecclesiae muniri. Sed quantulum haec cura tangat potentes, res ipsa ostendit. Interea tamenpij iudicant, & regulam norunt, uidelicet, doctrinam Propheticam & Apostolicam, & primae Ecclesiae testimonia, ut supra dixi. Sciunt Ecclesiam extructam esse supra fundamentum Prophetarum & Apostolorum. Sciunt horum uocem au diendam esse, & anteferendam prauae consuetudini, quamuis longi temporis. Si uere iudicamus Deum se patefecisse in hoc uno genere doctrinae, quod tradidit Prophetis & Apostolis, hanc normam sequi necesse est. Sed multi prophani nunc cogitant, Ecclesiam politiam esse similem Atticae, aut Laconicae, constitutam humanis consilijs, ac propterea semper praesentem formam tranquillitatis causa tuendam esse. Et multi sic sentientes, harum controuersiarum iudicijs praeficiuntur, qui hac fascinati persuasione, manifestißimam ueritatem opprimere conantur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
