# Selectae declamationes. Vol. 1 194

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194

Nam cum uim pietatis ignoret, & pro suo arbitrio sibi Deos somniet, non modo nihilo rectius de Christo sentit, quàm Ethnici, sed pietatis etiam ti tulum ferè priuatis uitijs praetexit, quo sacrilegio nihil abominabilius fingi potest. Et quia uetuit Deus humano artificio imaginem sui fingi, seque è suo ser mone cognosci uoluit, ubi se nobis uelut in tabula de liniauit, petemus & nos è sacris literis, quid de ciuitibus legibus diuinus spiritus decreuerit: quas cum coelesti uoce probari audietis, par fuerit, & cognoscere diligentius, & obseruare sanctius. Sese enim contemni Deus iudicabit, si ciuiles leges tantopere nobis commendatas uiolauerimus. Sed recenseo locos qui legibus patrocinantur, docentque in rebus pu blicis iudicia esse constituenda, legesque rationi consentaneas de rebus herciscondis, de sontium poenis, & alijs hoc genus ferri posse. Primum ius faciunt nobis sacrae literae, uel Gentilibus uel Mosaicis legibus in prophanis rebus iudicandis uti. Et cum iudicia amplißimo testimonio ornant, tum πολιτεῖας Mosaicam, & Gentilem iuxta probant.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
