Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 196
Unproofread scanNot analysed yet
Hunc tranquillitatis publicae custodem, nuncupat Paulus, cum gerere gladium scribit, ut bonos honore adficiat. Quod si latrocinium Magistratus est, custodem bonorum qui cedo adpellabit? lubet enim Paulus periorum uotis Magistratus Deo commendari, ut salui publicam tranquillitatem tueantur. Idemque exu laturis Iudaeis Ieremias praecipit. At incolumitatem latrocinio precari, nihilo magis fas est, quàm bene precari lupanaribus. Tam clare discernit à latroci nio Magistratum scriptura: inter quae si nihil interest, sceleratus erat Ioseph, cum in Aegypto impe raret, scelerati Cornelius &Centurio, cuius fidem Christus unice praedicat, plerique item alij qui Respublicas &Gentilium legibus administrarunt. De Iudaicis Regibus nondum dico, quos putant minus posse ad nostra comparari, sed hos quos recensui, quaeso patiamini melioris notae Christianos fuisse, quàm hi sunt, de quorum moribus posteaquàm publi cas leges contemnere coeperunt, paßim male audit Euangelium. Sed unde tandem honorifica appellatio? Ecquid praecepit Deus de gladio? Primum mini ster Dei is est, qui eius iussum facit, quique ex eius se mandato comparat, cui qui auscultat, is non modo nihil peccat, sed, quemadmodum sacrae literae docent, sanctum etiam officium facit. Praecipit autem Deus morte mulctari eum qui hominem occiderit, quae lex citra controuersiam totam πολιτείαν complectitur. Etenim ut publicae tranquillitatis causa fas est de capite hominis iudicare, ita &ad re rum diuisionem, ad leuiora negotia transigenda, quando aliter publicae paci consuli non potest, constituere iudicia licuit.