Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 202
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim cum patriae sanctum quendam amorem omnibus indiderit natura, prorsus obliti sui uidentur, qui patrias leges tantopere auersantur. Sapientißimus Poeta fingit Vlyssem optare, ut uel fumum de patrijs exorientem focis uideat: hi leges contemnunt, ornamentum patriae pulcherrimum, quarum beneficio ipsi &aluntur, &seruantur, ut ne naturae quidem plus quàm his debeant. Mirum ni Vulturio plus est humani, quàm huic generi. Ego profecto, quoties defatigatum animum remittere, recreareque libet, nulla in re suauius, atque in patriae recordatione acquiesco. Id quod fieri non poßet, nisi mirum quendam eius amorem inseuisset natura. Videor mihi iam agros peruagari, iam in hortis reptare, iam ad flumen deambulare: Hic naturae opes, industriam colonorum meorum ciuium tacitus contemplor, admiror maiorum prudentiam, qui agros, qui oppidum ipsum diligentißime ornarunt &munierunt. Haec cum animo considero, &propemodum intueor, mediocri ne me uoluptate perfrui censetis? Me uero cum loci amoenitas per sese delectat, tum quia patriae nomen accedit, ualde adfi cior. Nec minus tali patria capior, quàm ille Ithaca, qui quamuis sterilem, &in asperrimis saxis tan quam nidulum adfixam, pluris immortalitate fecit. Et cum tantopere solum ipsum ametur, non possum non fauere &legibus, quibus ciuium inter se studia uoluntatesque conciliantur &deuinciuntur, quae do mesticam disciplinam, bonos mores, popularium libertatem tuentur, quae profecto non minus nos, quàm lares nostri, delectunt. Proinde, cum inflammet nos natura, &adsuefecerit consuetudo ad amandam colendamque patriam, &ingrati erga benemerentem, &in penates suos impij, &alieni prorsus ab humanitate sunt, quibus domesticae leges sordent. Capitale est Magistratum pulsare, hi cum prorsus ex Repub. Magistratus, iura omnia exterminent, quod non supplicium merentur? Nolo hic causari, frustra eos niti, recepta non posse ferè priuato cuiusquam arbitrio conuelli. Finge rem succedere. Quid erit ciuitatibus nostris calamitosius? Quas, Deum immortalem, haec nouitas dabit turbas? Nam ut sine ualetudinis iactura nemo uictus rationem mutat, ita nec leges sine publica perturbatione mutantur.