# Selectae declamationes. Vol. 1 203

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/203

Nec ad ciuitatum ocium, & ad concordiam stabiliendam quidquam perinde conducit, atque ueterum legum morumque conseruatio: quod cum urbium exempla paßim testantur, tum monet aureus ue teris Poëtae uersiculus: Moribus antiquis res stat Romana uirisque. Valeant igitur, qui uel adeo inciuiles sunt, ut attemperare se communibus moribus nolint, uel adeo arrogantes, ut rectius se rebus publicis consulturos confidant, quàm maiores, uel adeo ferrei, ut nullus rerum patriarum amor tangat. Etsi ita uide tur in νεφελοκοκκυγίαν commigrent, Senatui populoque cuculorum imperaturi. Quanquam autem haec abunde magna ratio bono uirosit, cur praesentes leges amplectatur, quod usu receptae sint, & in mores peneque in naturam nostram uerterint. Stultum est enim cum publicis moribus dimicare, tamen excutiamus rem paulo accuratius, temere ne an consulto maiores nostri ex scriptis legibus iudicari res maluerint. Non nuper in scholis hac de re altercantur, utrum satius sit ex scripto iure, an ex Magistra tuum arbitriores iudicare. Verum nos non quod ociosi in scholis literatores somniant, sed quod prudentißimi quique probarunt, qui Respi. tenuerunt, se quemur. Nam cum humanae prudentiae ciuilia officia religio commiserit, & prudentum exemplis, & conmuni sensu hanc causam metiemur. Quae fuit autem usque Respu. mediocris sine certis legibus confituta? Scripto iure usi Aegyptij, Cretenses, Athenien ses, Romani, addam etiam Iudaeos. Et Lycurgus, tametsi nullas scripserit leges, certas tamen quasdam prodidit, non tabulis, sed ut uulgo notiore essent, memoriae ciuium insculpendas. Quarent nihil ijs patrocinetur, qui hoc tempore scriptumm tuentur, defendere eos tot gentium iudicia facileque ant, quibus quo ore cedo, qua fronte reclamare andebitis?

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
