Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 205
Unproofread scanNot analysed yet
Cedo quid arbitrare sum puros sibi Germanicos regulos, nisi leges prohibere? Qui, si quando iuris species suffragaretur ci tus omnia miscerent, quàm de sententia, de posseßione decederent. Nunc cum reclament leges, deterreta flagitio nonnunquam pudor. Quotus enim quique tam corneae fibrae est, ut publicam legum uocem omnium de se iudicium prorsus contemnat? At si nul lae obstrepant leges, cum licentia ferè deteriores red dat, uideas aperta tyrannide graßaturos, non aliter atque solebant Athenis triginta illi, qui cum peßimo exemplo iudicia sustulissent, perinde quasi publicam carnificinam exercerent, optimum quenque iugulabant. Itaque quemadmodum in periculosis tempestatibus, non solet uentis temere committi nauis, sed gubernator praeficitur, qui arte regat, ita fluctu intes Principum animi, certa lege frenandi, regendique sunt, ne priuataecupiditates a iure, uelut à portu reijciant. Et cum in cognoscendis causis, saepe non peßimis Magistra tibus iuris species imponat, saepe transuersos rapiat ambitio, ne periclitaretur libertas, aequi &iniqui formulas praescribi oportuit, quas in consilium adhi berentius dicturi. Nam si Magistratui potestatem fece ris quidquid libet statuendi, uide in quam nos seruitu tem conijcias? Iure posseßiones adsignauit, si aliud uidebitur, ius erit eripere, quod dictum est, indictum fuerit, quod modo erat ratu, irritum fuerit.