# Selectae declamationes. Vol. 1 206

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/206
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/206

Quidquid decreuerit, in uento & rapida scribere oportet aqua, usque adeo non constabit sibi, & iure subinde mutato in aliam se formam πρότεως more uertet. Non domus, non liberi, non coniunx, quibus ne nostra quidem uita nobis carior est, in tuto erut. Res bonae omnes, pietas, humanitas, doctrina, artesque uniuersae, quae ocium, pacemque amant, exulabunt. At cum his ui tijs leges medeantur, nec libertatis ullus praeterea si delior sit custos, quid uetat legum beneficio uti? Quae Magistratibus fiduciariam tantum nostri potestatem faciunt, ut ius nostrum, quoties periclitamur repetere liceat. Aristoteles in ea demum Repub. quae scripto iure regitur, deos imperare adfirmat, quod libertatem leges tueantur, qua haud scio an haec uita nihil dulcius habeat. Quid enim foelicius, quàm iniuriae metu uacare, societateque hominum tuto frui Proinde ille ne bono quidem uiro sine legibus Rempub. mandari patitur: Sed recita uerba. Verum dicet aliquis maligne me de hominum ingenijs sentire, cum nullius adeo exploratam fidem, ac uirtutem esse duco, cui tuto ciuitas committi poßit. Ego uero optarim paßim imperare Nestoras, uerum uidemus quanta sit optimorum Principum paucitas.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
