# Selectae declamationes. Vol. 1 213

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/213
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/213

quae cuiusmodi fuerit, uel ex eo potest aestimari, quod humanis hostijs apud hos litatum est. Eant quos tantopere uetustas delectat, & glandibus etiam uescantur. Iam cum Roma ni literas nos artes aliasque docuerint, quid fuit cur uo illorum leges etiam imitaremur, cum nulla fuerit Respub. quae aut plura nobis, aut illustriora uirtuiis humanitatisque exempla, aut humaniores leges pro ponere potuerit? Fuit illud omnino unicum uirtutis atque humanitatis in terris domicilium. Longum fue rit recensere, qui ibi iuxta & in toga & foris, omnium belli pacisque artium periti, clari fuere. Noti sunt Camilli, Curij, Fabricij, Fabij, Claudij, Scipiones, Craßi, Iulij, Cicerones, Sceuolae. Didicerant hi Respub. regere, non in umbra, & in ocio, ut Graeci, sed in sole ac puluere, usu magistro, uim, inconstantiam, uariasque uoluntates uulgi, domi ferisque toties experti, norant quibus artibus in officio retinenda tractandaque sit multitudo, norant quae pharmaca ci uitatum morbis conuenirent. Itaque Vergilius cum alias artes alijs gentibus concedat, Romanis scientiam gerendae Reipub. tribuit: Tu regere imperio populos Romanè momento Parcere subiectis, & debellare superbos. Porro cum hi qui Musicae operam daturi sunt, ad nobilißimos se magistros conferant, cum pictores optima sibi exempla proponant, cur non & in gerenda Repub. optimae constitutae urbis tum exem pla, tum leges usurparemus? Milesias credo aut Sibariticas leges isti, ut sunt impuri, nobis ferent, qui Romanas tantopere oderunt. M. Cicero, cum de opti mo ciuitatis statu disputat, non alias nisi Romanas le ges fert, easque naturae maxime omnium consentaneas esse censet: cui si quid credimus, à natura discedunt, qui à Romanis legibus dißident.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
