# Selectae declamationes. Vol. 1 214

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/214
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/214

Vernaculo quodam lure Saxones adhuc alicubi utuntur, in quo quam multa ex Romanis legibus emendata sunt? Quid fuit minus humanum, quam quod uetuere Saxones, ne nepotibus amisso patre, auita haereditas ueniret? Correcta lex est in comitijs populorum Germaniae, latumque, ut deinceps Romanum ius ea parte Saxones sequeren tur. Et municipalia paßim statuta, quoties aequitas poscit, sunt enim ferè barbara, Romanis legibus emendantur. Adeoque magno consensu ius Romanum tanquam oraculum, nationes omnes de aequitate consulunt, sentiuntque leges et placita omnia adhanc regulam exigi debere, & in hoc extare uolunt, ut in dijudicandis pensitandisque omnibus, quae in publicis consilijs decernuntur, gnomonis uice sit. Tam sanctam plurimarum gentium conspirationem reprehendere, quid aliud est nisi insanire: Et meo iudicio sanè quàm multum interfuerit Reipub. ut maxime in foro apud nos non uersarentur Romanae leges, in Bi bliothecis eas adseruari, ut inde gerendae Reipub.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
