Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 215
Unproofread scanNot analysed yet
i tionem aequi &iniqui iustum discrimen peterent, quicunque ad publica munera tractanda animum adie cerunt. Quid enim furiosius est, quam quod ferè euenit, accedere ad Rempub. nullis instructos literis, nulla praeditos, neque humanitatis, neque aequitatis scientia? Inscenam nemo prodit, nisi bistrionicam probe meditatus: nemo fidibus ludit, nisi Musicam teneat. Quanto magis oportet eos, qui Respub. capessunt, qui consilium, qui opem innocentibus pollicentur, honestis artibus dedolari antea, &in schola bonarum rerum studio, grauioribus negocijs praeludere? Sunt enim hebetiores ferè in discernendis rebus com munibus, quorum iudicium nullae literae acuerunt, aut confirmarunt, et ferimagis impotentioresque, quorum pectora mansuetior disciplina non mollijt. Belluam aliquam immani saeuitia ex cauea in mediam multitu dinem iures emissam esse, non imperare hominem, sicubi in inculti imperitique Magistratus potestate Remp. esse uideris. Quare a doctißimis hominibus de regendis ciuitatibus, de iure, aequo ac bono multa conscri pta sunt, ut uim uirtutis &iustitiae Principum oculis subijcerent. Extant Platonis politici libri non pauci, extant eodem argumento &Aristotelici, depinxit graphice Principem Xenophon, quem Scipio sic amasse fertur, ut nunquam de manu poneret. Fateor de rebus humanis istos benemeritos esse, &multa utiliter monuisse, dignosque duco esse, qui in manibus, in sinum gestentur ab omnibus, apud quos in precio uirtus est: uerum nescio quo modo mihi adumbrasse magis, quàm uiuis coloribus expreßisse Respublicas uidentur, dum à communi consuetudine, &ciuilibus moribus longius recedunt, &pro suo quisque stomacho ciuitatem sibi somniat. Plato, ut caetera omittam, mulieres etiam militare iubet. Aristoteles dubitat, an oppida moenibus cingenda sint.