# Selectae declamationes. Vol. 1 217

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, DE LEGIBVS ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/217
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/217

gesturi sunt, ferè Romanas leges apud exteros discunt, qui, ut accipio, interrogati, quid, cum nostrarum legum non sit apud eos usus, in eis cognoscendis tantum operae ponant, respondere solent: Animam se spiritumque legum, sic enim loquuntur, excipere, hoc est, aequitatis uim ac naturam hinc decerpere, ut de patrijs legibus rectius iudicent. Laudo prudentißimam uocem, qua significant omnia rectius perspexisse summos illos uiros nostri iuris autores, & neminem satis instructum esse ad ciuitatem regendam, qui non in his cognoscendis tyrocinium fecerit. Quid quod in his Iureconsultorum literis bona pars antiquitatis reliqua est? Veteres mores, sermonis Romani pleraeque figurae, quas nisi hi explicarent, in alijs scriptoribus nonnunquam non aliter atque in luto haereremus, nec intelligi optimorum autorum plerique insignes loci possent. Quod si historia, si aliae ueterum literae nobis, ut debent, curae sunt, cum his paßim lucem adferant lureconsulti, uel à Grammaticis & Rhetoribus eorum commentarios adseruari oporteret.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
