# Selectae declamationes. Vol. 1 218-2

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/218-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/218-2

sunt Chiorum in talis Coi, sed instructi literis, usu Reipub. domi forisque gerendae exercitati: uel tantorum uirorum memoriae hic honos debetur, ut tanquam exuuias, eorum scripta conseruemus. Quod cum summa cura Maiores nostri praestiterint, aequius est illorum nos exemplum imitari, quàm ijs obsequi qui non modo legibus malè propitij sunt, sed prorsus neque ius, neque bonum, atque aequum sciunt, melius, peius, prosit, obsit, nihil uident, nisi quod libet.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
