Latin
220
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 220
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uero Romanis legibus patrocinor, non neotericis interpretibus: quorum, si prodesse uoluere, laudandus est conatus, &tamen quicquid istic uitij est, id uniuersum semel imputo inscitiae humanitatis, &elegantium literarum: quibus qui non sunt perpoliti, hi nihilo ad tractandas grauiores disciplinas, magis adpositi sunt, quàm ad lyram asinus. Primum enim cum Romano sermone conscriptae sint leges, quomodo in eis uersabitur, qui linguae figuras ac uim non tenet? Iam, etiamsi Scythicus legum ser mo esset, tamen pinguius iudicant, docent obscurius, et imprudentius, quacunque de re dicere instituunt, dant sine mente sonum, quotquot dicendi artes non attigere. Magna uis est in humaniorum literarum fludio, quam animo rectius cernere, quam oratione de pingere possumus. Et exempla superioris aetatis commonent, quid sapiant, quotam mentis unciamre liquam habeant, ij qui ab istis artibus alieni sunt. Vi des quàm inepte tradiderint suas artes Philosophi, quanto conatu, quantas nugas docuerint. Nihilo saniores Iureconsulti fuere, qui disputarunt de Lazaro, ualuerit ne testamentum, posteaquam is reuixit, &hoc genus innumera. Solebat apud nos doctus quispiam homo, istorum ineptias festiuo commento ridere.