# Selectae declamationes. Vol. 1 223

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 223. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/223
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/223

Capita sunt sine linguis, ius ipsi & uim aequi tatis ignorant. Leguleius ille naribus omnes tanquam bubulos trahit. In tanto iudicum ueterno, irrepunt in forum & uanißimi rabulae causas acturi, qui, quando is quaestus est uberrimus, ex litibus lites serunt, clientes deglubunt, Respub. depecu lantur, indoctum iudicem nouis subinde technis ludi ficantur. Non possum adduci ut credam, Athenis unquam sycophantas, qui sic dicebantur, ullos nostris impudentiores, nequioresue fuiße. Ausim & haec ui tia inscitiae elegantium literarum imputare, quarum qui sunt imperiti, nescio quibus artibus ad honesta tem flecti poßint, quando uim uirtutis, nullae aliae literae perinde oculis nostris subiecere, atque hae, quae humaniores rectißime uocantur Et cum ne leges quidem ipsas attingant isti, tantum ex uersutorum quorundam formulis sapiant, ne possunt quidem quidem contagione pestilentißimarum literarum non infici. Proinde cum nulla meliore disciplina animi ad uirtutem assuefacti sint, nihil pudet in quaestu ius habere, uitiare leges, detorquere malitiosis interpretationibus, in quam uolunt partem.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
