Latin
230
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 230
Unproofread scanNot analysed yet
Nec hi errores nunc primum nascuntur, uetera Monachorum deliramenta sunt, quae Diabolus nunc uelut sopitum ignem rursus exuscitat, ut solet easdem haereses subinde renouas re. Quare prodest iuuenes admonere, &ut de hac quaestione rectius iudicent, &ut in dogmatibus iudi candis uerae Ecclesiae sententias consulant. Ac primum diluam argumentum quod opponitur, Christia nos gubernari debere uerbo Dei: quare contendunt, opus esse scriptura in iudicijs ciuilibus. Expedita et plana responsio est de corporali uita, ut de cibis, me dicina, architectonica. Christianos etiam gubernari uerbo Dei, sed generali, quo sinit usum harum rerum approbatu esse à Deo, imò has ipsas res Dei do na esse, condita ad usum nostrum. Caeterum ut Medicus seu Architectus non sumunt praecepta suarum artium ex scripturis, ita nec Legislatorem de rebus politicis opus est, praeter generalem regulam, sumere ipsam artem ex scriptura.