# Selectae declamationes. Vol. 1 231

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 231. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/231

Nam Euangelium cum propris concionetur de aeterna & spirituali uita, non mutat, non labefacit oeconomiam, aut politicam uitam, quae collata ad interiores cordis motus, persimilis est domui: Vt enim domus est singulari arte extructa, apte contignatis omnibus partibus, ac tegit hospitem aduersus tempestatum iniurias, interea tamen hospitis animus non intra hos parietes cohercetur, sed tacitus de Dei uoluntate & de aeternitate cogitans. procul tanquam in coelum subleuat: conside rat enim omnium aetatum mutationes, religionum ortus ac discrimina, imperiorum uices, tristes casus quibus haec humana natura obnoxia est, et è regione be neficia Christi. Denique et de hac ipsa domo cogitans, miratur opificium, & agnoscit etiam corporali uitae praesidia diuinitus donata esse. Ita uniuersa politia ceu domus quaedam est, mira arte diuinitus fabricata, legibus Magistratum, ordine, contractibus, iudicijs, disciplina, praesidijs armata, poenis &c. His septi ac uallati muris, tamen Deum agnoscere possumus, ac statuere, hanc ipsam politiam, qua haec uita defenditur, esse uelut domum diuinitus nobis conditam: nec interest uitae spirituali ac aeternae, utrum haec domus, id est, politia, sit à Moise, an ab alijs Legumlatoribus, ut ita dicam, fabricata, modo ut sit consentanea iuri naturae. Id primum hoc argumento confirmo: Apostoli in Actis capite 15. pronunciant perspicue, non esse onerandas Gentes lege Moisi: Imò Petrus saeuerè obiurgat diuersum sentientes, ac inquit, eos tentare Deum, quo durius nihil dici poterat. Nam tentare Deum, est illudere ei, ordinando aliquid praetertu diuinae autoritatis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
