Latin
232
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 232
Unproofread scanNot analysed yet
Quare Petrus eos, qui Ecclesiam ad legem Moisi adigebant, non leuiter peccare ostendit. Quia enim falso praetexunt diuinam auto ritatem, horribiliter illudunt Deo. Ac loquitur Pe trus pariter de ceremonijs, &de politicis legibus, sicut disputatio integra testatur, ubi allegant testimonium Spiritus sancti, quod Gentes prorsus alienas à politia Moisi Deus uocauit, &tandem diserte iubent nihil imponi Gentibus, praeter ea quae in illo decreto continentur: &allegant Apostoli scripturam Gentes saluas fore. Proprie autem nuncupantur gentes, quae non habent politiam Moisi: Quare non necesse fuit Gentibus legem Moisi imponi Addo &aliud testimonium: Ad Ebraeos scriptum est, Legem Moisi institutam esse usque ad tempus aduentus Christi: Ergo politia illa post id tempus non est ne cessaria. Discernit &Christus suum regnum à corporali, cum ait: Regnum meum non est de hoc mundo. Imo ut milites Christum spinis coronant &configunt, &in purpura traducunt, Sic illi Christum per contumeliam coronant, qui falso praetextu aua toritatis ipsius, dilacerant &euertunt politias, &nouam constituere conantur. Qui eo etiam peccant quod obscurant &obruunt spiritualia beneficia &fidei exercitia, cum hominibus offundunt hanc speciem, quod Christus nihil nisi illa ciuilia officia Moi si requirat. Ne tenebrae prorsus delent Euangilium. Postremo mandat Euangelium, ut Magistratibus abnicis obtemperemus: Quare necesse est legibus torum obedire: Nam lex est uox ipsa Magistratus. Nec aliud est obedire Magistratui, nisi eius legibus &decretis obtemperare.