# Selectae declamationes. Vol. 1 233

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 233. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/233

Possem alia multa argumenta addere, sed cum haec perspicua & firma sint, non addam plura, praesertim cum sacrae literae etiam exempla multa proponant piorum extra politiam Mosaicam. Vt enim non dicam de Patribus ante legem, postea etiam multi pij fuerunt inter gen tes, & quidem gubernatores magnorum regnorum, Naaman, Nabugdonosor, Darius Cyrus. Nec Danieli apud Persas licuit haereditates diuidere ludaeorum legibus: quod Romani Centuriones ac milites in historia Euangelica laudantur. Quare nihil dubitemus placere Deo, etiam caeteras politias, sitantum, ut dixi, non pugnent cum iure naturae, quod est, ut Paulus inquit: Ius Dei diuinitus inscri ptum humanis mentibus, ut à Deo haberent regulam, quae leges gubernaret, & dijudicaret. Postquam igitur ostendimus placere Deo etiam caeteras politias, bonae mentes hoc diligenter considerent, illas quoque esse Dei opificium seu fabricationem, ut ita dicam. Nam & Daniel expresse ait Deum constituere regna, & Paulus inquit Imperia esse ordinationes Dei.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
