Latin
235
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 235
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Diabolus corrumpebat harmoniam diuinae ordinationis, &tamen interea Deus non patiebatur eam prorsus deleri, ac paulo post eam restituebat ex tincto Tyranno. Vt autem Tyrannus ille erat Diaboli organum, dißipantis diuinam ordinationem, sic sciant omnes legum contemptores, se Diaboli organa esse, &daturos Deo poenas, sicut toties Deus minatur, &testantur exempla omnium aetatum. Cer nit Deus omnium index, &uel Magistratuum sen tentijs praebet puniendos improbos, uel ipse alijs horrendis poenis eos excruciat. Non Magistratus cohercere Clodium poterant, Milo tandem cohercuit. Non Antonium leges, non Senatus authoritas, non foedera sanctißima retinere potuerant, quo mi nus bella ciuilia moueret: Itaque Tyrannus tandem non impetrata uita à uictore, cum miser uidisset re ginam Cleopatram sibi mortem consciscentem, ingenti dolore, &ipse sese iugulat. Non haec casu fieri, Adolescentes, existimemus, sed ordinatione Dei, qui sic ulciscitur hominum furorem, qui leges contemnunt, &harmoniam societatis humanae ab ipso institutam conturbant. Quare non tantum ex histo rijs exempla quaerenda sunt, sed praesens uita suppe ditat innumera. Quare uereri leges &amare tuerique disciplinam discamus, &sciamus eos, qui non obtemperant, non tantum cum hominibus, sed cum Deo pugnare, &concutere, quasi domum diuinitus fabricatam, hanc politiam qua continemur. Sed dicam nunc de altera parte, uidelicet, de Romano iure, quare id potißimum amplexasit Respub. Iudaicae le ges non nisi illi nationi conditae sunt, nec possunt con uenire pluribus Gentibus. Aßignant enim certas se des certis familijs, &has uetant mutari: Hoc non potest nisi in angusto loco obtineri.