Latin
237
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 237
Unproofread scanNot analysed yet
Vt hoc tempore, quam tur piter praetexitur interesse, immanibus usuris, interdum falso praetextu societatis, interdum simulatis emptionibus uoragines usurarum teguntur. Haec deprehendi &emendari sine eruditione, doctrina, non possunt. Quae tenebrae essent iudiciorum, quae confusio, si non essent arte tradita discrimina actionum? Quis sine doctrina uideret, cur à rei uindicatione publicanum distingui oporteat? &hoc genus alia multa? Res igitur cogit fateri, necessariam esse artem &eruditiorem doctrinam, ad dijudicanda iusta &aequa, eamque praecipuam esse partem moralis Philosophiae. Nihil est indignius homine docto, quàm artis suae laudem augere aliarum artium uituperatione: sunt enim omnes excellentia Dei dona, quare omnes uenerari &amare debemus. Sed cum sit admirabile opus Dei in animis hominum, nosse numeros &ordinem, unde existunt multae artes, Arithmetica &Dialectica, cur non etiam admiramur illas noticias, quae discernunt iusta &iniusta, ac pariunt doctrinam iuris? Hae noticiae sunt quaedam imago Dei, &magis regunt uitam, quàm aliae noticiae seu ideae artium. Ex hac admiranda luce &Dei imagine, orta doctrina Iureconsultorum, non minus est ars, quàm caeterae disciplinae. Itaque cum sit arte aliqua opus, ad intelligenda &discernenda iusta &iniusta, quos alios artifices, nisi doctißimos, peritißimos homines, qui in sapientißimis consilijs summi imperij hoc disputauerunt, sequeremur? Recte igitur Romano iure utimur. Quantum fuerit studium doctrinae inde usque ab Augusto ad Iustinianum multa sunt perspicua signa, sed caetera omittam: Augustus cum quidem excelleret ciuili sapientia in quaestionibus iuris, quàm multa de Trebatijs, Tuberonis, Labeonis, &Capitonis sententijs constituit?