# Selectae declamationes. Vol. 1 238

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 238. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/238

La beoni etiam libere aduersanti saepe ceßit. Sed, ut sunt morosi interdum etiam leni & moderati Principes. Augustus & si non laesit Labeonem, tamen offendise eius libertate significauit, eoque Capitoni minori natu consulatum dedit. Retinuerunt Augusti morem & post eum Principes, nec sine Iureconsultis ultra decreta in ciuilibus quaestionibus faciebant. Nerua & Caßius adfuerunt Tyberio, Caßius Vespasiano, Tra iano & Adriano Celsus, & plerique alij. Neque tamen in consilium admißi sunt ulli, nisi iudicio Senatus Ro mani essent Principibus commendati. Postea Antonini Pius & Marcus multo etiam frequentius consi lium Iureconsultorum habuerunt. Alexander Seue riis, cuius plurimae extant in Codice leges, nullum decretum, nisi uiginti luris consultis adhibitis, aedidit. Hunc morem cum cogito, non possum non repre hendere negligentiam & barbariem nostrae aetatis, quatam multi summi Reges & Principes respondent, aut sine doctis uiris, aut certe sine frequentia & disputatione doctorum. Ideo absurda multa & dißidentia à iure aeduntur, quae existimationi Principum non leuiter officiuntur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
