# Selectae declamationes. Vol. 1 239

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 239. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/239

Cum igitur illi clarißimi uiri artem effecerint, & omnia exquisite complexi sint, quae ad tuendam societatem humanam pertinent personarum gradus, rerum diuisiones, acquirendem modos, contractus, succeßiones, haereditates, obliga tiones, actiones, poenas delictorum. Conuenit agere gratias Deo, quod tale ius Imperio reddiderit. Neque enim sine Dei consilio accidit, quod cum post inclinationem Romani Imperij etiam amissus esset usus harum legum, & succeßissent barbarici ritus iudiciorum, tamen annis post Iustinianum quingentis, reuocatae sunt in forum, & in scholas Romanae leges. Haec restitutio multos mores barbaricos cor rexit, non modo in iudicijs, sed etiam in reliqua uita. Profuit etiam studijs: quare hoc tantum bonum propter communem utilitatem tot gentium tueamur. Nam scriptum ius est firmum praesidium aduersus Tyrannidem, & quo eruditius est, eo plus continet aequitatis. Hoc muro septa est libertas populi aduersus potentum cupiditates. Si tolleretur hoc ius, quae sequutura esset Tyrannis, cum pro legibus essent potentum affectus? Facile est enim fingere praetextus, & specie aliqua affectum tegere.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
