# Selectae declamationes. Vol. 1 243

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO IN PROMOTIONE CV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/243

243 medendi genus, sine doctrina sine experientia, sine obseruatione ulla? Profecto nihil aliud nisi carnificina esset. Ita iudicia in domesticum latrocinium conuerterentur, si sine legibus pronunciare liceret, quidquid aut stulto, aut imperito, aut irato iudici in men tem ueniret. Et ut maxime iudicia prudentes & boni tenerent, infinitae inter hos dissensiones orirentur. Multa enim incidunt ubi aliud alijs uidetur, Et qui uelit ingenio cedere rarus erit. Deinde ut maxime conueniat inter hos, qui pronunciant, quomodo pote rit persuaderi contentiosis litigatoribus, rectißimum esse quod illi pronunciant, nisi scriptum ius extet, quod cum sit commune foedus ciuitatis, ut ille ait, litigatori non licet eius authoritatem detrectare. Nam his legibus quasi pactus est cum Magistratu, cumque tota Repub. ne quid moueat contra eas. Itaque scriptae leges muniunt Iudicum autoritatem aduersus improbos, & contentiosos litigatores. Neque ego ignoro quae contra dicantur, semper enim facilimum est praesentem Rerumpub. statum reprehendere. Sed quid futurum esset, sublatis legibus? si tius status incommoda uideri possemus, praesentem formam magnopere nobis defendendam esse statueremus. Exempla uideamus. Etenim non ferenda ar rogantia est, de re omnium maxima dissentire à sapien tißimis uiris, qui maximas Respub. constituerunt, Nullum certum ius habebant Athenae, itaque ex iudiciorum confusione maximae seditiones extiterunt. Nec poterat restitui ciuitatis tranquillitas, nisi certae leges essent, quibus praepositis, nemo posset fidem iudicum in dubium uocare. Idem Romae accidit: Et quidem Populus Romanus Graecas leges describi, ut optimae atque humanißimae eligi possent, curauit.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
