Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 254
Unproofread scanNot analysed yet
Fortaßis autem hanc uocem Constantini reprehendent iliqui, qui dicent aequitatem esse moderationem scri pti, ut uult Aristoteles, non ipsum scriptum: Sed haec cauillatio facile dilui potest: Regulariter ea, quae lege constituta sunt in eo casu, de quo principaliter lex loquitur, sunt aequißima: Vt cum lex recens furem capitali supplicio puniri iubet, loquitur principaliter de eo, qui atroci consilio furatus est, non de eo, qui uel aetate lapsus est, uel fame impulsus: Iudex igitur in casu, de quo lex principaliter loquitur, non discedat à lege. Nam cum legitimis imperijs obedire nos iusserit Deus, necesse est etiam, parere uoci legum. Deinde quorsum attineret proponi ius scriptum, si liceret iudici priuato arbitrio discedere à scripto, quoties uellet? Haec licentia quid esset, nisi legum dissolutio &abrogatio? Sed cum incidit casus, de quo lex non principaliter loquitur, propter aliquas circumstantias, ibi locus est illi moderationi, de qua Aristoteles loquitur Lex de Sabbato, praecipiebat uacationem, uidelicet, ut populus audire doctrinam coelestem posset: At cum Antiochus in Sabbato cessantes Iudaeos adoriebatur, nec iam populus audire conciones posset, sed defendere armis ueram religionem deberet, ne funditus interiret, recte fecerunt doctores populi, qui non obseruata uacatione Sabbati, hostes depulerunt ac profligauerunt. Nam lex de Sabbato non complectitur hunc casum neceßitatis. Regula est igitur: Scripta aequitas semper in ijs casibus, de quibus scriptum loquitur, nec ab ea regula discedendum est. Sed omitto hanc disputationem, illud tantum moneo adolescentes, ut infigant animis hanc uocem Constantini de scripta aequitate, sciantque hunc esse interpretum scopum, ut illam scriptam aequitatem collatis textibus ac rationibus colligant. Extant in praeceptis politicis multae grauißimae fententiae, quae prohibent nos necessariam legum mutationem. Sed recitare plura testimonia longum esset, tantum commemorabo unum quoddam exemplum, quod extat apud Demosthenem.