# Selectae declamationes. Vol. 1 257

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO PVBLICE HABITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/257
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/257

Quid enim est dignius ho minibus, praesertim nobis, quorum iuditijs & exmplis uita aliorum quoque regi debet, quam in conuentibus de Deo, de uirtute, de honestis disciplinis disserere, & cum nos ipsos, tum alios ad decus excitare. Nunc uero etiam tempora postulant, ut haec nostra exercitia, maiore cura, & diligentia tueamur, & propugnemus, uidemus enim laxatis frenis disci plinae mores populi subinde magis efferari, contem ni leges, doctrinam uitae utilem religionem. Ideo acrius & uehementius pugnare oportet, ne amißis li teris, legibus, & religionibus, infinita uitae confusio, dei obliuio, libidinum impunitas & aeterna latrocinia sequantur. Ad haec mala prohibenda certe opus est eruditione, cultura, & his qualibuscunque exercitijs scholasticis, quae potentes minus adiuuant, quam debent. Quare ut uos ea quantum possumus, coniunctis, & copijs & studijs, defendamus optandum est. Saepe autem hoc loco de legum dignitate grauißimè dictum est.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
