# Selectae declamationes. Vol. 1 26

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/26

Sunt ergo reliquae doctrinae omnes, & Philosophia tota, adeoque ipse Decalogus, conscriptio legum & statutorum, medicinae, fomenta, ligamina, & remedia affecti, morbosi & leprosi corporis mundi, & uulnerati generis humani, quibus non opus fuisset in uita hominum, si illius lapsus, & tanti mali haereditaria contagio non corripuisset posteros, aut si post lapsum omnes homines Habelica fide uerbum & promißionem Dei audire, & retinere potuissent. Verum Theologia illa pura, est doctrina, & profeßio, ad quam integra natura initio condita est, ad quam creati, in cruce precio magno redempti, restaurati, & in aeternum tandem glorificandi sumus. Theologia, inquam, est illa profeßio, per quam Adam, Habel, Noha, Sem, & similes summi homines sub sole, cum iam totum genus humanum esset potestati Satanae subiectum, aliquatenus in hac etiam uita ex regnomortis eluctati sunt in uitam, & è peccato & tenebris, ad originem paradisi & regni coelestis.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
