# Selectae declamationes. Vol. 1 263

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO PVBLICE HABITA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/263

Non igitur sumendum est ex facultatibus ciuium quantum aulae possunt profundere, non contra scriptam aequitatem saeuiendum in corpora, aut uitam modestorum ciuium. Cernit Deus omnia uindex, qui potentum iniusta facinora magnis cladibus punire solet. Scriptum est: Regnum agente in gentem transfertur, propter iniurias. Rur sus etiam textus noster occurrit alteri malo, quod prae textu scripti contra iustitiam facit, uidelicet sophisticae seu calumniosae inter pretationi, Nam in textu nostro, strictum ius de calumnioso intelligitur, cum hoc semper pugnat scripta aequitas. Non est autem rarum scripti praetextu ludere, & ex legibus optimo & di uino consilio conditis ac receptis Cothurnos facere, qui magna imperia saepe grauiter concusserunt. Dixi de textu legis Placuit, quantum huius temporis angustua fert. Estque summa rei, ex scriptis legibus res iudicandas esse, nec concedendum, ut priuatis arbitrijs, fingantur moderationes, sed statuendum id esse aequißi mum, quod uere sentit lex, neque tamen calumniose interpretandas esse. Iam cogitate, quam difficilis et magna res sit, simplicem ueritatem in tam flexibilibus materijs retinere & tueri. Sint igitur custodes iuris primum uiriboni, & amantes ueritatis & iustitiae: Deinde etiam eruditi, uigilantes, exercitati. Nam et boni aliquando spetie recti labuntur. Ideo acerrimo studio opus est, ut intra metas & septa ueritatis opinio nes nostras includamus. Quod in Reipub. gubernatione munus noster ordo sustineat, non est obscurum, nostris consilijs & sententijs iudicia, foedera, & pene omnia uincula pacis regi solent. Id munus longe maius est, quàm cui humana sapientia par esse poßit, sed Deus facientes adiuuat.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
