Latin
ORATIO DE DIGNITATE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 265
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO DE DIGNITATE Legum. M. D. XLIII. Sitatum est hoc loco, &in his spectaculis aliquid de legum dignitate dicere, ad quarum reuerentiam cer te excitari homines maximè prodest. Etsi autem &ego de eodem argumento dicere cupio, tamen quo saepius de imperijs, de uitae gubernatione, de legibus &iudicijs, quae sunt nerui gubernationis, tranquillitatis, &disciplinae, cogito, to mihi difficilius est eligere ex tanta mole rerum quod dicam. Primum enim quàm difficile est respondere Cyclopum &Centaurorum opinioni, qui intanta confusione rerum humanarum, hoc totum quod uocamus legem, &politicam sapientiam, diunt inane nomen esse, ui &armis rapi imperia, ®i arbitrijs potentum tantisper dum tenentur. Nam ut uetera exempla omittam, quid Turcica barbaries ullas leges curat? Progreditur quo potest &uioppreßis imperat quae libet. Ante centum annos Constantinopolis florentiß. schola fuit nostrarum legum: Nunc procul pulsa hac doctrina, omnia unius Tyranni nutu, aut barbari alicuius ducis reguntur.