# Selectae declamationes. Vol. 1 265

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/265

ORATIO DE DIGNITATE Legum. M. D. XLIII. Sitatum est hoc loco, & in his spectaculis aliquid de legum dignitate dicere, ad quarum reuerentiam cer te excitari homines maximè prodest. Etsi autem & ego de eodem argumento dicere cupio, tamen quo saepius de imperijs, de uitae gubernatione, de legibus & iudicijs, quae sunt nerui gubernationis, tranquillitatis, & disciplinae, cogito, to mihi difficilius est eligere ex tanta mole rerum quod dicam. Primum enim quàm difficile est respondere Cyclopum & Centaurorum opinioni, qui intanta confusione rerum humanarum, hoc totum quod uocamus legem, & politicam sapientiam, diunt inane nomen esse, ui & armis rapi imperia, & regi arbitrijs potentum tantisper dum tenentur. Nam ut uetera exempla omittam, quid Turcica barbaries ullas leges curat? Progreditur quo potest & uioppreßis imperat quae libet. Ante centum annos Constantinopolis florentiß. schola fuit nostrarum legum: Nunc procul pulsa hac doctrina, omnia unius Tyranni nutu, aut barbari alicuius ducis reguntur.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
