# Selectae declamationes. Vol. 1 266

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1, ORATIO DE DIGNITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/266

Sic cum orbis terrarum dilaceraretur ab Alexandri satellitibus, quae ibi legum uox, quae doctrina politica usquam audiebatur? Cum igi tur magis rabie Tyrannorum & arbitrijs potentum omnia gerantur, quis locus est sapientiae, & nostrae politicae arti? Nec enim illud imaginandum est, no stram artem similem esse militari, quae nunc hostibus, nunc ciuibus seruit, & utrinque iniustis cupiditatibus operam locat. Alia res est haec politica ars, seu iuris doctrina, nusquam locum habet, nisi in tranquilla ciuitate, & in eo consilio, quod ad normam iusticiae suas sententias accommodat. Vt Athenis donec Solon praefuit ciuitati, ualuit legum au thoritas. Romae legum reuerentia mansit, donec Augustus uixit, sed utroque loco breui post oppreßi sunt ciues Tyrannide, & leges conticuerunt, ut Solone uiuo Pisistratus rapuit dominationem, post Augustum, mox Tyranni aliquot quàm crudeliter grassati sunt in Rempublicam? Haec exempla saepe mouent etiam magnos homines, ut aut nullum, aut exiguum usum esse nostrae doctrinae arbitrentur. qui quidem dictum illud Ciceronis in ore habent: In ter arma silent leges. Marius dixit, se legum uocem inter claßica & tubarum sonos non audiuisse. Et Nazianzenus de Iuliano inquit: Voluntatem prin cipis esse ius non scriptum. Vt igitur ipse meum animum, & si quos fortasse alios confirmem, refutare illam uituperationem nostrae doctrinae institui, et ostendam & esse & futurum esse usum huius artis, etiamsi magnae fuerunt, & nunc sunt, & impendent aliae rerum humanarum mutationes, nec nobis studilium abijciendum esse, sed eo magis colendum, ut conseruetur. Ac primum constituamus esse artem politicam: Non enim frustra Deus indidit humanis mentibus leges naturae.

---

Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
